BEFRIA SVENSKA KYRKAN!
BEFRIA SVENSKA KYRKAN!BEFRIA SVENSKA KYRKAN!

tisdag 31 mars 2009

FORMULA MISSAE ET COMMUNIONIS pro Ecclesia Vuittembergensi.


Martin Luthers tyska mässa hittar man här. Nedan följer ett litet utdrag.

VENERABILI IN CHRISTO D. NICOLAO HAUSMAMN, EPISCOPO

CYGNEAE ECCLESIAE IN CHRISTO SANCTO.


MART. LUTHER.


Gratiam et pacem in Christo optat. Hactenus libellis et sermonibus egi inter populos, ut corda primum ab impiis opinionibus ceremoniarum avocarem, Christianum et commodum arbitratus me facere, si causa fierem, ut absque manibus contereretur abominatio, quam Satan per hominem peccati in loco sancto statuerat [Matt 24:15]. Proinde nihil vi aut imperio tentavi, nec vetera novis mutavi, semper cunctabundus et formidabundus, tum propter imbecilles in fide animos, quibus subito eximi non potuit tam vetus et inolita, nec inseri tam recens et insueta ratio colendi dei, tum maxime propter leves illos et fastidiosos spiritus, qui ceu sues immundae sine fide, sine mente irruunt et sola novitate gaudent, atque statim ut novitas esse desiit, nauseant. Quo genere hominum cum in rebus caeteris nihil est molestius, tum in rebus sacris sunt molestissimi et intolerabiles, [WA 12:206] quamvis, ut rumpar ira, ferre illos cogor, nisi velim et Euangelion ipsum c publico tollere.

Sed cum iam spes sit, multorum corda per gratiam dei illustrata esse et roborata, ipsaque res poscat, ut tandem scandala tollantur de regno Christi, audendum est aliquid in nomine Christi. Iustum est enim, ut vel paucis consulamus, ne, dum perpetuo levitatem et abusum illorum formidamus, nullis prorsus consulamus et, dum istorum futura scandala cavere volumus, universas abominationes illorum roboremus. Quare de formula aliqua pia missandi (ut vocant) et communicandi, ut et in postulasti toties, optime Nicolae, agemus, ac sic agemus, ut non amplius solum verbo doctrinae corda regamus, sed manum quoque apponamus et publica administratione in opus perducamus, nulli prorsus preiudicantes, ne aliam amplecti et sequi liceat. Quin ex animo per Christum obsecramus, ut siquid melius illis revelatum fuerit, nos priores tacere iubeant, ut communi opera rem communem iuvemus [I Cor 14:30].

Imprimis itaque profitemur, non esse nec fuisse unquam in animo nostro, omnem cultum dei prorsus abolere, sed eum, qui in usu est, pessimis additamentis viciatum, repurgare et usum pium monstrare. Nam hoc negare non possumus, Missas et communionem panis et vini ritum esse a Christo divinitus institutum. Qui sub ipso Christo primum, deinde sub Apostolis simplicissime atque piissime, absque ullis additamentis, observatus fuit. Sed successu temporum tot humanis inventis auctus, tit praeter nomen ad nostra saecula nihil de missa et communione pervenerit.

Ac primorum patrum additiones, qui unum aut alterum psalmum ante benedictionem panis. et vini levi voce orasse leguntur, laudabiles fuere, quales Athanasius et Cyprianus fuisse putantur. Deinde qui Kyrieleison [WA 12:207] addiderunt, et ipsi placent. Nam sub Basilio magno legimus Kyrie Eleison fuisse hi usu totius populi publico. Iam Epistolarum et Euangeliorum lectio etiam necessaria fuit et est, nisi quod vicium sit ea lingua legi, quae vulgo non intelligitur. Post vero, ubi cantus cepit, mutati sunt psalmi in introitum, tum additus est hymnus ille angelicus ‘Gloria in excelsis, Et in terra pax.’ Item gradualia et alleluia et symbolum Nicenum, Sanctus, Agnus dei, Communio. Que omnia talia sunt, ut reprehendi non possint, presertim quae de tempore seu dominicis diebus cantantur. Qui dies soli adhuc priscam puritatem testantur, excepto Canone.

At ubi iam licentia fiebat addendi et mutandi, prout cuivis libebat, accedente Win et quaestus et ambitionis sacerdotalis tyrannide, tum ceperunt altaria ilia et insignia Baal et omnium deorum poni in templum domini per impios reges nostros, id est, Episcopus et pastroes. Hic sustulit impius Ahas altare aereum et constituit aliud e Damasco petitum [2 Kings 16:14], loquor autem de Canone illo lacero et abominabili, ex multorum lacunis ceu sentina collecto: ibi cepit missa fieri sacrificium, ibi addita offertoria et collectae mercenariae, ibi Sequentiae a prosae inter Sanctus et Gloria in excelsis insertae. Tum cepit Missa esse monopolium sacerdotale, totius mundi opes exhauriens, divites, ociosos, pontentes et voluptuarios et immundos illos coelibes toto orbe ceu vastitatem ultimam exundans. Hinc Missae pro defunctis, pro itineribus, pro opibus. Et quis illos titulos solos numerat, quorum missa facta est sacrificium.

Inga kommentarer:

Skicka en kommentar